monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 2, 10
Colorem pro Popillio LATRO simplicem habuit: necessitate coactum fecisse. et hoc loco illam sententiam dixit: miraris, si eo tempore necesse fuit Popillio occidere, quo Ciceroni mori? ALBUCIUS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset: molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. MARCELLUS AESERNINUS eundem colorem aliter induxit: cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam adversus hunc metum emunivit animum; scit mortem nec immaturam esse consulari nec miseram sapienti. fiat aliquid novi, quod non expectat, quod non timet. non indignatur cervicem hosti porrigere: indignabitur clienti. Popillium aliquis vocet, ut sciat, quantum illi defensi rei profuerint.